Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 6

Precedente Successiva

esse, et sapientiae actus in apibus, formicis, aliisque brutis apparere.
Ergo necessario reperiri Primam Sapientiam, quam ista entia participarunt,
ut et mundi et istorum fabrica docet: sicut praeest calor, unde
calida omnia participant. Casum vero non posse, quamvis infinitis
vicibus literas huius libri iaceres (ut in Lucretij exemplo persistam)
ita eas copulare, ut hunc lib. componant. Ars vero semel ipsum componit.
Ita non esse tribuendam mundi fabricam ordinatissimam, nisi
Arti primae, quae Deus est. Stultum est autem putare gladium et librum
ab arte propter finem fieri; mundum vero et oculum, et cor, et
plantam sapientius constructas, a casu. Unde enim nos sapientiam
habemus? non a nihilo. Ergo praeest universitati rerum. Inde assumo;
calorem et frigus cum sint activae res, ex passivis atomis absque agente
vi non nasci. Infinitosque aculeos, ac spinas nihil calefacere unquam;
nec obtusas farinas frigefacere. Nec tantam lucem subito volatilem
corpuscula esse posse, quibus pervium sit crystallum bene crassum,
non autem gracilis charta. Item quomodo non destruitur sol, si substantia
corporis eius ita spargitur, et non est vis activa sui multiplicativa,
non imminuibilis, incorporea? Ac concedit Lucretius solem
mane nasci, et casu circumferri, et in occidente extingui: ac quotidie
novum solem generari ex atomis. At inquam, cur vesperi tota die imminutus,
non minor adparet quam mane? Et unde tanta temporum
distinctio, et ordo annuus, et menstruus, et diurnus, et repetitio eorum
mirifice ordinata? Experientia quoque nautarum circumdantium
terrae orbem post navigationem Columbi iam detegit hanc stultissimam
impietatem.
Dehinc incusare licet Galenum , aliosque Peripateticos ,
qui concedentes qualitates activas Elementis contra Democritum ,
negant tamen sensum. Aiuntque esse temperamentum ipsarum
qualitatum. Profecto Temperamentum est quaedam relatio rerum
temperatarum, quae esse non potest virtus vitalis sensitiva, nisi sentiant
res ipsae in tali temperamento unitae: Et quamvis cytharae fides
materia aridae temperatae musicam faciant: non tamen ipsa musica
res una est, sed variae aëris percussiones, a variis actae fidibus. Ac tamdiu
existit perseveratque, quamdiu pulsantur ab habente artem, vel
potentiam; ergo qualitates unitae nunquam sentient, nisi virtus sentiens
insit illis, quae vivificet, moveatque: et quoniam a se moveri concedunt
ipsas praedicti Philosophi, a seipsis sentire affirment etiam oportet.
Non quidem cum Anax. asseram omnia in omnibus actu esse, licet
cibus distribuatur in carnem, os, nervum, pilum, similibus partiunculis
similes petentibus, quod indicare videtur idem in mundo fieri, quoniam
ex quolibet per successionem fit quodlibet; sed affirmem, ita
evenire ex varijs dispositionibus eiusdem materiae: quibus alia pars apta
fit converti in carnem, alia in os, alia in aquam, alia in fumum. Hae autem
dispositiones variatae sunt semper a mundi exordio ob varias actiones

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche